Conditor alme siderum,
aeterna lux credentium,
Christe, redemptor omnium,
exaudi preces supplicum.
Qui condolens interitu
mortis perire saeculum,
salvasti mundum languidum,
donans reis remedium.
Vergente mundi vespere,
uti sponsus de thalamo,
egressus honestissima
Virginis matris clausula.
Cuius forti potentiae
genu curvantur omnia;
caelestia, terrestria
nutu fatentur subdita.
Te, Sancte, fide quaesumus,
venture iudex saeculi,
conserva nos in tempore
hostis a telo perfidi.
Sit, Christe, rex piissime,

tibi Patrique gloria
cum Spiritu Paraclito,
in semptiterna saecula. Amen.
Ant. 1 Annuntiate populis et dicite: Ecce Deus salvator noster veniet.
Psalmus 140 (141) 1-9.
Ant. Annuntiate populis et dicite: Ecce Deus salvator noster veniet.
Ant. 2 Ecce Dominus veniet, et omnes sancti eius cum eo, et erit in die illa lux magna, alleluia.
Psalmus 141 (142).
Ant. Ecce Dominus veniet, et omnes sancti eius cum eo, et erit in die illa lux magna, alleluia.
Ant. 3 Veniet Dominus in potestate magna, et videbit eum omnis caro.
Canticum Phil. 2, 6-11
Ant Veniet Dominus in potestate magna, et videbit eum omnis caro.
Lectio brevis 1 Th 5, 23-24
23 Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, et integer spiritus vester et anima et corpus sine querela in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur.
24 Fidelis est, qui vocat vos, qui etiam faciet.
Responsorium breve
R. Ostende nobis, Domine, * Misericordiam tuam. Ostende.
V. Et salutare tuum da nobis. * Misericordiam tuam. Gloria Patri. Ostende.
Magnificat
Ant. Erunt signa in sole et luna et stellis, et super terram pressura gentium, et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate et gloria magna.
46 Magnificat anima mea Dominum,
47 et exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo,
48 quia respexit humilitatem ancillae suae.
Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
49 quia fecit mihi magna, qui potens est,
et sanctum nomen eius,
50 et misericordia eius in progenies et progenies
timentibus eum.
51 Fecit potentiam in brachio suo,
dispersit superbos mente cordis sui;
52 deposuit potentes de sede
et exaltavit humiles;
53 esurientes implevit bonis
et divites dimisit inanes.
54 Suscepit Israel puerum suum,
recordatus misericordiae,
55 sicut locutus est ad patres nostros,
Abraham et semini eius in saecula.
Gloria Patri. Sicut erat.
Ant. Erunt signa in sole et luna et stellis, et super terram pressura gentium, et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate et gloria magna.
Preces
Christum, gaudium et exsultationem omnium eum expectatnium, invocemus, dicentes:
Veni, Domine, et noli tardare.
Laeti exspectamus adventum tuum,
--veni, Domine Iesu.
Tu, qui es ante saecula,
--veni ad salvandum nos in hoc saeculo.
Tu, qui creasti mundum et omnes qui habitant in eo,
--veni ad redimendum opus manuum tuarum.
Qui nostram non horruisti mortalem naturam,
--veni ad eripiendum nos a mortis imperio.
Qui venisti ut vitam superabundantem haberemus,
--veni nobisque dona tuam vitam aeternam.
Qui omnes homines in regnum tuum adunare voluisti,
--veni ad congregandum eos qui vultus tui visionem exspectant.
Pater noster.
Oratio
Da, quaesumus, omnipotens Deus, hanc tuis fidelibus voluntatem, ut, Christo tuo venienti iustis operibus occurrentes, eius dexterae sociati, regnum mereantur possidere caeleste. Per Dominum.